Settings
Light Theme
Dark Theme
Podcast Cover

Intercapēdinēs Latīnæ

  • Intercapēdinēs Latīnæ · XVI · Dē Līliō IV, jam fere in V!

    23 MAR 2023 · Salvēte! Propter moram maximam difficultātum causā dē sonō quās patet tandem mē solvere nōn valuisse, ecce acroāma mēnse Octōbrī Flōrentiæ in Līlio IV factum... quod in rēte pōnō dum iter ad Līlium V faciō! 😅 Melius sērius quam numquam agere, ut ajunt. Pars prior hujus colloquiī hīc audīrī potest: https://podcasters.spotify.com/pod/show/latinitas-animi-causa/episodes/Ep--17-Apud-Lilium-IV-GrecoLatinoVivo-e1t6mc5
    52m 19s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · XV · In CÆLō, pars I: Dē beātitūdine fēlīneā atque hūmānā

    10 NOV 2022 · Ecce colloquium inter CÆLVM VIII (https://culturaclasica.com/viii-caelum) habitum, ubi dē ipsō CÆLō varia nārrāmus: quid sit, quid jūcundum apud optimōs magistrōs necnōn extrā scholās invēnerimus, dē beātitūdine fēlīneā (https://www.youtube.com/watch?v=UNaqy25PfFI), dē epistulā amātōriā in scholā scrīptā quam hīc nōn audiēs, dē phōtographēmate fortasse missō… Huic colloquiō mēcum intersunt Anna et Lida (quæ acroāmata «In forō Rōmānō» faciunt), Anna Palātīna, Flōrius Rōmānus. Cōnsalvus Jerez salūtat! At hoc prior tantum pars colloquiī est. Ubi alteram audīre licet? In forō Rōmānō: https://www.youtube.com/channel/UCu26iZQTTYYmW_3rO5g4toQ Sodālēs Forī etiam in hīs locīs sequī potes: https://twitter.com/inforoRomano https://www.facebook.com/infororomano https://www.instagram.com/infororomano
    13m 23s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · XIV · In Līliō II, pars III: Ā Latīnitāte ad barbam!

    15 SEP 2019 · Hīc tertiam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse. Dē Līliō II: https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm Hujus colloquiī partem prīmam et partem secundam etiam hīc audīre licet. Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur. In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.
    26m 51s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · XIII · In Līliō II, pars II: Dē Latīnitāte inceptīsque ætātis nostræ

    15 SEP 2019 · Hīc secundam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse. Dē Līliō II: https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm Hujus colloquiī partem prīmam et partem tertiam etiam hīc audīre licet. Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur. In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.
    19m 12s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · XII · In Līliō II, pars I

    15 SEP 2019 · Hīc prīmam partem audīre licet colloquiī post cēnam quandam inter Līlium II habitī. Huic colloquiō interfuērunt, præter mē: Jōhannēs Petrus Marchi (rēctor illīus GrecoLatinoVivo), Beātus Salodūrēnsis (https://www.youtube.com/channel/UCpnnIJy7j6aHUOVhyjzajzg/), Casparius Porton (https://www.addisco.nl/), Roxānus Siculus, Raphaēl Cordubēnsis; in tertiā parte, etiam Andrēās Morehouse. Dē Līliō II: https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm Hujus colloquiī partem secundam et partem tertiam post hanc etiam hīc audīre licēbit. Intercapēdinēs Latīnæ prīmum in Spreaker, deinde in YouTube aliīsque locīs vulgantur. In YouTube: https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk Et ibi et in Twitter (https://twitter.com/Rodericus/) et in Facebook (https://www.facebook.com/Rodericus/) facile respōnsa vestra legere possum atque ibīdem colloquī.
    22m 2s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · XI · Cum participibus Scholæ Posnaniēnsis

    13 AUG 2019 · Hīc colloquium inveniēs cum aliīs participibus Scholæ Æstīvæ Posnaniēnsis annī MMXIX postrēmō diē scholārum habitum. Simile, sed brevius colloquium Græcē priōre diē fēceram: https://www.youtube.com/watch?v=j1iqLyVteNM Plūra dē hīs scholīs: https://scholaaestivaposnaniensis.wordpress.com/2019/02/18/schola-aestiva-posnaniensis-mmxix https://www.facebook.com/events/549811658871862 Huic colloquiō intersunt: * Catharīna Ochman (præses Societātis Philologæ Polōnōrum) https://www.facebook.com/nocteswratislavienses https://www.instagram.com/nocteswratislavienses * Mārtīnus Loch (Scholæ moderātor) https://www.youtube.com/channel/UCIZbV8-oZAg0MWj0AeytWGw * Jōhannēs Oculus https://www.youtube.com/user/ioculus https://www.facebook.com/jezyklacinski * Rōbertus Salazar * Chrīstiānus Kupfer * Matthæus * Marīna Garanin https://www.youtube.com/channel/UCZj8wGAuymYFK9JFdd-IR5A https://www.podomatic.com/podcasts/musapedestris * Radkus * Dārīus Ruda * Jūlia vel Jessamyn * Jōhannēs vel Ālātius http://alatius.com _____________________________ Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter: https://twitter.com/Rodericus Hocc acroāma prīmum in Spreaker (https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae) vulgātur, sed etiam in YouTube (https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk) et in Spotify et aliīs in locīs invenītur. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus
    33m 1s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · X · Cum Lūciō vel Scorpiōne Mārtiānō

    15 JUN 2019 · Hodiē colloquium vōbīs prōpōnō cum Lūciō illō vel Scorpiōne Mārtiānō habitum. Quōcum aliās ad acroāma ejus collocūtus sum: https://www.youtube.com/watch?v=czt6amElQJg Sī cui vestrum forte ignōtus sit Lūcius (num fierī potest?), ecce pāgina ejus rētiālis: http://www.scorpiomartianus.com Præter alia, Bīduum Colōrātānum rettulit atque laudāvit: https://latin.org/wordpress/biduum-coloratanum-2019 Etiam dē scholīs æstīvīs Latīnīs loquitur Montellæ habendīs, quibus intererit: http://scholalatina.it/scholae-aestivae-in-italia-en Etiam CÆLVM rettulimus: http://www.culturaclasica.com/caelum Etiam collocūtī sumus dē scholīs Posnaniēnsibus (dē quibus hīc capitulum VIII tōtum fēcī, quod colloquium est cum Mārtīnō Loch) necnōn dē alterō Līliō, cui ambō intererimus: https://grecolatinovivo.it/firenze/dettagli-corso-342-lilivm2-bidvvm-florentinvm-latinitatis-vivae.htm _____________________________ Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter: https://twitter.com/Rodericus Hocc acroāma prīmum in Spreaker (https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae) vulgātur, sed etiam in YouTube (https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk) et in Spotify et aliīs in locīs invenītur. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus
    42m 43s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · IX · Cum Albā sīve Versipuellā

    6 JUN 2019 · Hodiē dēnuō acroāma eō cōnsiliō in lūcem ēdō ē colloquiō factum quō jūcundius sit necnōn ut plūrēs hominēs Latīnē loquentēs atque incepta eōrum nōscere possītis. Hīc colloquium audiētis cum Albā Pozuelo sīve Versipuellā habitum in quō nōnnūlla refert dē eō quōmodo Latīnē loquī cœperit necnōn dē aliīs rēbus, quæ ad utramque linguam vulgandam atque exercendam agat. Præter alia, Māne Latīnum Malacitānum refert. Ecce pāginæ ejus in rēte: https://mlmalacitanum.wordpress.com https://www.facebook.com/manelatinummalacitanum https://twitter.com/MLMalacitanum Albam quoque ipsam in Twitter sequī potestis: https://twitter.com/AlbaLobillo _____________________________ Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter: https://twitter.com/Rodericus Hocc acroāma prīmum in Spreaker (https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae) vulgātur, sed etiam in YouTube (https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk) et in Spotify et aliīs in locīs invenītur. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus
    31m 11s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · VIII · Dē Scholā Æstīvā Posnaniēnsī, cum Mārtīnō Loch

    27 MAY 2019 · Hodiē cum Mārtīnō Loch, moderātōre Scholæ Æstīvæ Posnaniēnsis colloquor, quī ratiōnem explicat quā duās hebdomadas scholæ linguæ Latīnæ atque Græcæ antīquæ, necnōn scholæ aliārum rērum, quotannīs æstāte in Polōniā fīant. Etiam dē orīgine inceptī loquitur, quæ jam facta sint. Ecce pāginæ dē Scholā: https://scholaaestivaposnaniensis.wordpress.com https://www.facebook.com/events/549811658871862 Ut in colloquiō rettulī, etiam acroāma Græcum dē Scholā fēcī cum Rogēriō colloquēns: https://www.youtube.com/watch?v=ymnjou-HPPA _____________________________ Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter: https://twitter.com/Rodericus Hocc acroāma prīmum in Spreaker (https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae) vulgātur, sed etiam in YouTube (https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk) et in Spotify et aliīs in locīs invenītur. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus
    28m 52s
  • Intercapēdinēs Latīnæ · VII· Quālēs scholās doceō?

    27 MAY 2019 · Hodiē breviter scholās referō quās docēre soleō, quō melius interdum alia intellegantur ubi dē docendō sermō sit. _____________________________ Licet mihi respōnsa vestra in Spreaker atque in YouTube legere, ibi colloquī, sed etiam in Twitter: https://twitter.com/Rodericus Hocc acroāma prīmum in Spreaker (https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae) vulgātur, sed etiam in YouTube (https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk) et in Spotify et aliīs in locīs invenītur. In Facebook: https://www.facebook.com/Rodericus
    3m 13s

Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile,...

show more
Hīc sīve sōlus sīve cum aliīs hominibus dē variīs argūmentīs loquar sermōnēs faciēns brevēs quī negōtiōsīs audientibus intercapēdinēs Latīnæ sint rērum agendārum, quibus enim sermōnibus brevibus temporis spatiīs aliquid ūtile, ut spērō, Latīne audīre possint.

In Spreaker:
https://www.spreaker.com/show/intercapedines-latinae

In YouTube:
https://www.youtube.com/playlist?list=PLekO5KfEokKuFEbykjJM-lDyBx26Uvcgk

Etiam in iTunes aliīsque in locīs.

In Facebook:
https://www.facebook.com/Rodericus
show less
Contacts
Information

Looks like you don't have any active episode

Browse Spreaker Catalogue to discover great new content

Current

Looks like you don't have any episodes in your queue

Browse Spreaker Catalogue to discover great new content

Next Up

Episode Cover Episode Cover

It's so quiet here...

Time to discover new episodes!

Discover
Your Library
Search